Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 150

Precedente Successiva

a caepa. Quare et odoratum habent per poros exhalationem admittendo.
At sensus omnis, tactus est: et Ens hunc habens, dici insensatum
non potest. Vinum in doleo floret, quando vites florent ut dixit
S.Athan. in def..
~ In lignis aridis sensus quoque reperitur, sed modicus, qui non nisi
vermium generatione manifestatur: Dum calor activus nunquam
agendi oblitus, agitat vivificatque particulam aliquam dispositam
magis. At in Foro Iulii saevo gelu exsiccantur olivae; ac deinde germinare
stipites sicci visi sunt; quod admiratur Virgilius . Verum trabes
palmea cui pondus superponitur, quasi dolens etiam sursum arcuatur,
contra molestiam ponderis. Praeterea omne lignum vi inflexum
relictum sibi, redit ad positum suum, ergo sentit contrariam positionem
inimicam sicut animal, evitatque. Si enim insensata foret, remaneret
sicut ponitur: Lignum igni appositum stridet, ploratque
manifeste, quia destruitur; et quidem modo suo, non nostro has
ostentant passiones. Lauri folia effugiunt ignem et resistunt, inflectunturque
quasi serpentes contra calorem infestum. Cum coelo
etiam habent consensum plantae.
~ Heliotropia quidem perpetuo solem inspectat, vertitque comas
ab Oriente in Occidentem secum, et noctu simul convoluitur, ita
quod mane ad Orientem conversa apparet. Heliotropiarum genera
sunt multa; aliae humiles, quae flerem longum habent, granosumque;
aliae unicum florem figuram solis refetentem; alia in Euphrate
nascitur sub aquis, quae mane oriente sole educit comas super aquas,
et elevatur semper magis cum ipso sole usque ad meridiem, et deinde
demittit paulatim fastigium usque ad vesperam: Et sole sub
horizontem meante, sub aquas ipsa immergitur, et ad circulos suos
revertitur. Plane haec indicia mirabilia sunt consensus rerum omnium
cum omnibus.
~ Tiliae quoque, ulmi, salices, populi, et olivae, dum sol ab aequatore
in Cancrum declinat, semper comas ad Boream flectunt; et sole a Cancro
recedente vertuntur iterum in austrum latitudinis motum insequentes:
uti heliotropiae et lupini longitudinis. Dicere quis posset,
ita evenire, quoniam sol ex ipsarum neruis rectis attrahit continuo
vaporem recta extrorsum, propterea ad se herbas istas perpetuo
spectare cogit; at absque sensu hoc non fit: nam foenicula evidentibus,
rectisque donata nervis sic non vertuntur; et illae sectantur motum
latitudinis, istae longitudinis, quapropter sensum consensumque
inter coelestia terrestriaque Entis ponere decet; nam non modo Leo
et Gallus solaria sunt animalia, sed herbae ac metalla cum coelo consensum
habent, ut magnes comprobat: et lapis pleiadas numero et
dispositione in se notatas habens; et alius lunam, alii alias stellas. Et
animal in India pennatum reperitur fusci coloris, quod tamen crescente
Luna augetur calore, ita ut in plenilunio purpureum sit prorsus.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche